II. 5. Venti campus. lxx

Ἀνέμου πέδιον, id est Venti campus, in hominem instabilem, levem et inconstantem dicebatur. Refertur a Diogeniano. Nam in planitie venti liberius huc atque illuc divagantur, nullo coerciti obstaculo. Et Homerus subinde vana vocat ἀνεμώλια. Et ὑπηνέμια dicuntur, quae solida non sunt, sed subventanea. Denique instabiles ventosos dicimus. Horatius :

Romae Tibur amo ventosus, Tibure Romam.

Idem :

Non ego ventosae venor suffragia plebis.

Postremo domum undique perflabilem non illepide dixeris ἀνέμων πέδιον. Pindarus Olympiorum hymno II varias rerum humanarum vices eleganter expressit : Ῥοαὶ δ᾿ ἄλλοτ᾿ ἄλλαι / εὐθυμιῶν τε μέτα καὶ πόνων εἰς ἄνδρας ἔβαν, id est Nunc alii, nunc alii fluxus et cum tranquillitate et cum laboribus in homines venere. Hoc translatum videri potest et ab aestuariis maris reciprocationibus. Caeterum in encomio septimo sententiam eandem extulit metaphora sumpta a ventis, qui non semper spirant iidem : Ἐν δὲ μιᾷ μοίρᾳ χρόνου / ἀλλοτ᾿ ἄλλαι διαιθύσσοισιν αὖραι, id est In una parte temporis nunc hae, nunc aliae discurrunt aurae. Rursus hymno duodecimo idem effert metaphora sumpta a tesseris :

Πολλὰ δ᾿ ἀνθρώποις παρὰ γνώμαν ἔπεσαν,

Ἐμπαλιν μὲν τέρψιος, οἱ δ᾿ ἀνιαραῖς

Ἀντικύρσαντες ζάλαις ἐσλὸν βαθὺ πήματος χρόνῳ.

Index Adagiorum