Adagiorum Chiliades

Adagium 147

I. 2Calcar addere currenti.xlvii

Eandem sententiam aliunde ducta metaphora extulit Plinius junior in epistola quadam ad Pompeium Saturninum : Flagitabas ut tibi aliquid ex meis scriptis mitterem, cum ego id ipsum destinassem. Addidisti ergo calcaria sponte currenti. [Epist., I, 8, 1] Translatione sumpta ab equitibus, qui nonnunquam etiam sponte currentibus equis, quo currant celerius, calcar addunt. Ita nobis calcar addit, qui extimulat languentes ; addit currentibus, qui cupiditatem ac studium nostrum auget acuitque. Ovidius :

Non opus admisso subdere calcar equo.

[Pont., II, 6, 38] Sunt autem ferme proverbiales in totum illae metaphorae : Subdere calcar, subdere stimulos, quemadmodum et illae : injicere frenum, compescere freno, revocare freno. M. Tullius ad Atticum : Adscribit etiam et quasi calcar admovet. [Att., VI, 1, 5] Idem ad eundem libro VI : Sed alter, ut dixit Isocrates in Ephoro et Theopompo, frenis eget, alter calcaribus. [Att., VI, 1, 12] Freno egere Plato libro De legibus IX : Ἄριστ᾿, ὦ Κλεινία, σχεδόν τί με ὥσπερ φερόμενον ἀντικρούσας ἀνέγειρες, [Leg., IX, 857b] id est Opportune me, Clinia, impetu currentem retudisti. Et illud Ciceronis : E medio cursu revocavit. [Off., III, 121]