II. 5. Ventorum stationes. lxix

Ἀνέμων στάσεις, id est Ventorum stationes, de rebus multo usu observatis perspectisque. Apparet paroemiam integre sic esse pronuntiandum : Ἀνέμων στάσεις γινώσκουσιν οἱ ἐγχώριοι, id est Ventorum stationes norunt indigenae. Sunt enim plerisque regionibus sui quidam venti, quorum naturam optime norunt incolae regionis illis obnoxiae, qualis est Atheniensibus Scyron, paulum ab Argeste deflexus, reliquae Graeciae ignotus ; Narbonensi Galliae Circius, a turbine et vertigine sic appellatus, sive Certius, ut vocat Cato, ventus apud illos clarissimus nec ulli violentia inferior. Idem non modo in reliquis coeli partibus ignotus, sed ne Viennam quidem, ejusdem provinciae urbem, attingens. At Auster in Aegyptum non penetrat, ut auctor est apud Plinium Fabianus. Iapyx Apulis est familiaris et Atabulus Apuliae certis montibus notus ac pestilens, unde et vocabulum inditum. Sunt et alii permulti cujusque regionis indigenae, ut apud Gellium testatur Favorinus. Ad haec est nonnullis alia aliis regionibus vis ac natura. Nam ut testatur in Problematis Aristoteles, Hellespontias, qui idem Scyron vocatur, Atticae terrae insulisque vicinis imbrem adfert, Aquilo Hellesponto ac Cyrenae, Auster Lesbo. Atque hic, cum apud alios sit tepidus et pluvius, Africae frigidus est et serenus, ubi rursus Aquilo pluvius, auctore Plinio. Etesiae, quae et statis anni temporibus oriuntur, et certis horis diei spirant et conquiescunt, in Hispania et Asia flant ab oriente, in Ponto ab Aquilone, in reliquis mundi partibus a meridie. Suidas haec verba refert, incertum, unde sumpta : Ἐγχώριοι γὰρ οὐ μόνον τὰς τῶν ἀνέμων στάσεις, κατὰ τὴν παροιμίαν, ἀλλὰ καὶ τὰ τῶν ἐγχωρίων ἀνθρώπων ἤθη κάλλιστα γιγνώσκουσιν, hoc est Indigenae enim non solum ventorum stationes, juxta proverbium, verum etiam indigenarum hominum mores pulcherrime norunt. Licebit in hunc usum trahere, ut dicas suae cuique gentis ingenium esse cognitum, suos cuique familiares esse notissimos, suam cuique uxorem maxime esse cognitam, suam cuique notam artem, in qua sit quam diutissime versatus.

Index Adagiorum