II. 5. Primum Aegina optimos pueros alit. lxi

Τὰ πρῶτ᾿ ἀρίστους παῖδας Αἴγιν᾿ ἐκτρέφει, id est

Aegina primitus optimos pueros alit,

de re quapiam, quae melioribus initiis coepta paulatim ad deterius delabitur, ut pleraque mortalium faciunt. Exortum adagium ob Achillem, Patroclum, Ajacem, Neoptolemum, quod hi virtute praecelluerint, cum essent Aeginetae. Concinit his Strabo libro octavo ostendens ex hac insula profectum Aeacum cum sua posteritate (nam Stephanus insulae nomen inditum putat ab Aegina, Aeaci matre) ; eandem aliquando maris imperium tenuisse, quae ne cum Atheniensibus quidem in navali ad Salaminem praelio de principatu certare dubitaverit, cum Persae Graeciam invaderent. Hujus meminit etiam Homerus. Est autem Cycladum nobilissima, quae diu dicta fuit Oenone, ut indicat idem Strabo et Stephanus. Ob laborum autem tolerantiam et industriam frugalitatemque dicti sunt Aeginetae Myrmidones. Cum enim haberent terram superne lapidosam, inferne frumentis idoneam, fodientes, in cavernis habitare visi sunt formicarum more et asportandis lapidibus quodam modo ejus animantis industriam repraesentare. Deinde, labente morum integritate, male coeperunt audire Aeginetae, id quod proverbiis aliquot testatum est, quorum est illud : Aeginenses neque tertii neque quarti, ut dictum est in proverbio de Megarensibus. Non dissimile illi : Quondam fuerunt strenui Milesii.

Index Adagiorum