II. 5. Calvus comatus. lx

Calvus comatus apud eundem Martialem, haud dubie figura proverbiali :

Calvo turpius est nihil comato.

Rursus idem :

Calvus cum fueris, eris comatus.

Apte dicetur in eum, qui veris bonis nudus asciticiis se venditat : veluti si quis indoctus aliena pro suis ederet, aut si quis dissimulet esse se, quod est, veluti si senex assuto galericulo aut tinctis capillis affectet videri juvenis ; si deformis adhibito fuco velit haberi formosa.

Index Adagiorum