I. 2. Currentem incitare. xlvi

Τὸν τρέχοντα ὀτρύνειν, id est Currentem incitare, est adhortari quempiam ad id, ad quod jam suapte sponte tendit. Atque hac figura mitigamus vel praecludimus magis offensam admonitionis. Cicero ad Cassium : Ut Caesarem in Italia viderem, sic enim arbitrabamur, eumque multis honestissimis viris conservatis ad pacem currentem, ut aiunt, incitarem. Idem ad Quintum fratrem libro secundo : Quare facis tu quidem fraterne, quod me hortaris. Sed me hercle, currentem nunc quidem. Rursus ad Atticum : Quod me hortaris ut eos dies consumam in philosophia explicanda : currentem tu quidem. Idem in Oratore : Facilius enim est currentem, quod aiunt, incitare quam commovere languentem. Plinius ad Cannium : Scio te stimulis non egere ; me tamen tui caritas evocat, ut currentem quoque instigem. Ducta est metaphora ab his, qui cursu certant, quibus acclamatio solet addere velocitatem. Lucianus ex Homero citat ad Nigrinum : Θάρρει, ὦγαθέ, τοῦτο γάρ τοι τὸ τοῦ Ὁμήρου, σπεύδοντα καὶ αὐτὸν παρακαλεῖς, id est Bono es animo, quandoquidem juxta Homericum illud hortaris eum, qui ipse sua sponte properet. Extat autem Iliados Θ :

Ἀτρίδη κύδιστε, τί με σπεύδοντα καὶ αὐτὸν

Ὀτρύνεις;

id est

Quid me sponte mea properantem, maxime Atrida,

Exstimulas ?

Festinantem ultro incitare Eodem allusit Odysseae Ω :

Ὣς εἰπὼν ὤτρυνε πάρος μεμαυῖαν Ἀθήνην,

id est

Jandudum promptam ac cupientem his Pallada dictis

Excitat.

Itaque currentem incitamus, cum ad id vocamus aliquem, ad quod suapte cupiditate fertur ac propendet. Quemadmodum meminit Dion Timotheum cantorem quempiam certa quadam cantione, quae Palladis vocatur, Alexandri Magni animum repente ad belli cupiditatem incitare solitum. Atque incitabat ille quidem, sed sponte currentem utpote natura sanguinarium et belli sitientissimum. Alioqui Sardanapalum illum πάναβρον, id est mollissimum, iisdem modis haud unquam commovisset. Terentius in Andria torsit in malam partem omissa metaphora : Age si hic non insanit satis sua sponte, instiga. Huc pertinent illa M. Tullio familiaria e cursu revocare in principio Topicorum, e cursu ipso revocavit voluntas tua, et in cursu esse et cursum interrumpere.

Index Adagiorum