II. 5. Nec sibi nec aliis utilis. lii

Qui prorsus inutiles sunt et fruges consumere nati, schemate proverbiali nec sibi nec aliis utiles dicuntur. M. Tullius in libris Officiorum : Quamobrem, ut ante dixi, contemnuntur ii, qui nec sibi nec aliis prosunt, ut dicitur. In quibus nullus labor, nulla cura, nulla industria est. Sumptum est ex nobili illo carmine Hesiodi, ex opere, quod inscribitur Ἔργα καὶ Ἡμέραι, quod subinde citat Aristoteles :

Οὗτος μὲν πανάριστος, ὂς αὑτῷ πάντα νοήσει

Φρασσάμενος τά τ᾿ ἔπειτα καὶ ἐς τέλος ἦσιν ἀμείνω.

Ἐσθλὸς δ᾿ αὖ κἀκεῖνος, ὃς εὖ εἰποντι πίθηται.

Ὅς δέ κε μήθ᾿ αὑτῷ νοέῃ, μήτ᾿ ἄλλου ἀκούων

Ἐν θυμῷ βάλληται, ὅδ᾿ αὖτ᾿ ἀχρήιος ἀνήρ,

id est

Omnia qui per se sapiat, longe optimus ille est,

Multo ante expendens, quae nam sint optima factu.

Is tamen et frugi est, qui paret recta monenti.

At qui nec per se sapiat, neque mente reponat

Ex aliis audita, vir undique inutilis hic est.

Horum carminum sententiam T. Livius sane quam eleganter et commode reddidit : Saepe ergo, inquit, audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit ; secundum eum, qui bene monenti oboediat ; qui nec ipse consulere, nec alteri parere scit, eum extremi ingenii esse. Hujus generis haud paucos videas mortales, qui cum ipsi ob mentis inopiam nequeant dispicere, quid facto sit opus, dictu tamen mirum, quam sint praefracti, quamque non admittant alienum consilium, videlicet asinum illum Horatianum referentes, qui, cum nec viam nosset, nec duci pareret, in rupem praeceps datus est. Hesiodi carmen Zenon, teste Diogene, sic invertit  :

Κεῖνος μὲν πανάριστος, ὃς εὖ εἰποντι πίθηται.

Ἐσθλὸς δ᾿ αὖ κἀκεῖνος, ὃς αὐτὸς πάντα νοήσει,

id est

Optimus ille quidem, qui paret recta monenti.

Rursus at ille bonus, qui per sese omnia novit,

videlicet anteponens eum, qui bene pareret, ei, qui bene saperet : huic enim intelligentiam dumtaxat adesse, illi vero etiam usum et exercitationem.

Index Adagiorum