II. 5. Ne nimium callidum hoc sit modo. l

Terentius in Eunucho : Vide, ne nimium callidum hoc sit modo. Donatus proverbium esse demonstrat, quanquam anceps est lectio, potest enim utrumque legi : et calidum, et callidum, ut prius illud ad festinatum consilium, alterum ad nimis astutum referatur ; siquidem utraque parum feliciter evenire solent, vel quae nimium calent, id est quae praecipitantius instituuntur, vel quae nimium audacibus aguntur dolis. Et sicut, auctore apud Titum Livium Fabio Maximo, temeritas non solum stulta, verum etiam infelix plerumque est, ita versutia nonnunquam ad summum discrimen adducit. Qui callidum legunt, respicere videntur ad id, quod paulo superius dixerat Chaerea : Nunquam vidi melius consilium dari. Qui calidum legunt per unicum l, et mea quidem sententia rectius, Graecam figuram agnoscunt, quoniam θερμόν illi tum scelestum, tum praeceps et audax facinus vocant. Sic enim Penia in Pluto Aristophanica de senibus, qui rem novam moliuntur, ut Pluto caeco restituant oculos :

Ὦ θερμὸν ἔργον κἀνόσιον καὶ παράνομον,

id est

Calidum o facinus et impium et nefarium !

Interpres exponit θερμόν : παράδοξον, τολμηρόν, εὐκίνητον, id est inauditum, audax et praeceps ac temerarium. Item Sophocles in Antigone :

Θερμὴν ἐπὶ ψυχροῖσι καρδίαν ἔχεις,

id est

In frigidis tibi mens calet negotiis.

Objurgatur Antigone, quod nimium avide cuperet sepelire fratrem. Et Plutarchus Symposiacon decade quinta significat ζωρότερον quibusdam significare τὸ θερμόν, ut Achilles apud Homerum jubens Patroclum miscere ζωρότερον exegerit celeritatem ministerii. Quemadmodum nos quoque, inquit, saepenumero jubemus ministris θερμότερον ἅπτεσθαι τῆς διακονίας, id est calidius ac celerius adire ministerium.

Index Adagiorum