I. 2. Fortes fortuna adjuvat. xlv

Cicero Tusculanarum quaestionum libro II : Fortes enim non modo fortuna adjuvat, ut est in vetere proverbio, sed multo magis ratio. Citatur alibi ex Ennio. Vsurpatur in Aeneide Maronis atque adeo passim ab omnibus. Ovidius Fastorum libro secundo : Audentes forsque deusque juvat. Idem allusit : Audaces adjuvat ipsa Venus. Rursum T. Livius belli Macedonici libro IV : Fortes fortunam adjuvare aiebant. Admonet adagium fortiter periclitandam esse fortunam  ; nam his plerumque res prospere cedere. Propterea quod id genus hominibus fortuna quasi faveat, infensa iis, qui nihil audent experiri, sed veluti cochleae perpetuo latent intra testas.

Index Adagiorum