II. 5. Novi Simonem et Simon me. xlix

Οἶδα Σίμωνα καὶ Σίμων ἐμέι, id est Novi Simonem et me Simon, de iis dicebatur, qui pares essent improbitate, et quorum vitia mutuo inter ipsos comperta cognitaque essent. Zenodotus et Suidas scribit duos fuisse ductores, notae utrumque improbitatis : Simonem et Niconem, Simonem autem, quod vitiis antecelleret, alterius famam obscurasse, unde proverbio Simonem unum nominant. Tradunt hos duos Telchines fuisse, qui inducta in terram aqua Stygia Arnon aedificarint. Vocantur autem apud Graecos Telchines mali genii sive homines fascinatores et malefici. Strabo lib. decimo meminit Telchinum aitque novem fuisse, qui e Rhodo Rheam sint comitati in Cretam. Τελχῖνας autem dictos volunt παρὰ τὸ θέλγειν, quod est obscurare sive demulcere, quod homines illectos circumveniant. Hinc et τελχίνειον sive τελχινῶδες dicunt quidquid insigniter est improbum, et τελχιταίνειν pro contentiose ac pervicaciter agere. Addit Etymologus omneis Cretenses Τελχῖνας dici et ipsam Cretam dictam Τελχίωνα. Adagium usurpat Chrysostomus in Babyla : Ὦ δεξιᾶς Τελχῖνος, id est O dextram Telchinis ! Sic enim appellat nocentem dextram.

Index Adagiorum