II. 5. Non sum ex istis heroibus. xlviii

Οὐκ εἰμὶ τούτων τῶν ἡρώων, id est Non sum de numero istorum herorum, id est Non sum ex eorum numero, qui propensiores sunt ad laedendum quam bene merendum, a geniis sumptum, qui lacessiti saepe perniciem adferunt, perraro juvant. Unde qui se commodum, non noxam, allaturos esse pollicebantur, hoc utebantur adagio. Zenodotus Menandrum citat ex Ephebis.

Index Adagiorum