II. 5. Ne supra pedem calceus. xlvi

Μὴ ὑπὲρ τὸν πόδα τὸ ὑπόδημα, id est Ne ultra pedem calceus, id est Ne majora viribus suscipias aut Ne magnificentius te geras quam pro tua conditione. Lucianus in Imaginibus : Μηδὲ ὑπὲρ τὸν πόδα ἔστω τὸ ὑπόδημα, id est Neque major pede sit calceus. Rursum in proxime sequenti dialogo : Ταῦτα σοι ἔκμετρα ἔδοξε καὶ ὑπὲρ τὸν πόδα, id est Haec tibi visa sunt immodica et quam pro mensura pedis majora. Rursum in Gallo : Καὶ οὐχὶ κατὰ λόγον τοῦ ποδός, id est Et haudquaquam juxta pedis rationem.

Index Adagiorum