II. 5. Dorica musa. xlv

Δωρικὴ Μοῦσα, id est Dorica musa, de munerum avidis. Aristophanes in Equitibus jocatur in Cleonem, quod nullam aliam musicam discere potuerit quam Doricam, videlicet alludens ad notissimas harmoniarum species : Doricam, Lydiam, Phrygiam et Boeoticam. Ludit autem verbo perperam depravato, δωροδοκηστί pro Δωριστί : Οὗτος, inquiens, οὐ δύναται μαθεῖν, / ἢν μὴ δωροδοκηστί, id est Iste discere haud potest praeterquam δωροδοκηστί. Est autem Graecis δωροδοκεῖσθαι muneribus corrumpi, ut in gratiam alicujus dicas sententiam ; id quod Pythagoras appellat κυάμους ἐσθίειν, id est fabas edere. Nam antiquitus fabis suffragia ferebantur, itaque συμβολικῶς fabas edebant qui quaestum ex ea re facerent. Sic enim interpretatur is, quisquis fuit, qui collegit historias, quas Gregorius Nazianzenus attigit. Quanquam exortus est nuper qui Pythagorae fabas vertit in ova, quod in his sit animantis initium, κυάμον autem dictum quasi κύησιν. Quem audiendum putaremus, si vel unum auctorculum veterem vel argumentum aliquod gravius allegasset. Hesiodus item principes corrupte judicantes δωροβόρους appellat, id est donivoros.

Index Adagiorum