II. 5. Heri et nudiustertius. xlii

Χθὲς καὶ πρώην, id est Heri et nudiustertius, proverbialis hyperbole tempus admodum nuper actum significans. Plutarchus in commentario De contentione ignis et aquae : Ἡ δὲ πυρὸς χρῆσις ἐχθές, φασί, καὶ πρώην, ὑπὸ Προμηθέως, βίος πυρός, οὐκ ἄνευ ὕδατος ἦν, id est Atqui ignis usus heri ac modo, quod aiunt, sub Prometheo, ignis vita, non citra aquam erat. Est subinde apud Lucianum, nominatim in libello De mercede servientibus. Item Plato De legibus libro tertio : Τὰ δ᾿ ἄλλα ἄλλοις πάμπολλα, ὡς ἔπος εἰπεῖν, χθὲς καὶ πρώην γεγονότα, id est Quin et alia, quae et aliis plurima heri, ut ita loquar, ac nudiustertius acciderant. Alibi legi, nec tamen occurrit locus : Ὁ χθὲς καὶ πρώην ἑαυτῷ στήσας θεούς, id est Qui heri et nudiustertius sibi deos instituit. Plato in Alcibiade secundo : Οἶμαι δέ σε οὐκ ἀνήκοον εἶναι ἔνιά γε χθιζά τε καὶ πρωιζὰ γεγενημένα, id est Arbitror autem tibi non inauditum esse quaedam et heri et nudiustertius esse facta.

Index Adagiorum