Adagiorum Chiliades

II. 5Lingua juravit.xli

Illud e tragoedia cessit in proverbium : Ἡ γλῶσσ᾿ ὄμωσεν, id est Lingua juravit, ubi quis non praestat fidem promissi aut ubi non ex animo pollicetur. Est apud Euripidem in Hippolyto coronato :

Ἡ γλῶσσ᾿ ὀμώμοχ᾿, ἡ δὲ φρὴν ἀνώμοτος,

[Hipp., 612] id est

Jurata lingua est, animus injuratus est.

Hunc versiculum incessiverunt comicorum convicia. Aristophanes in Bacchis  :

Ἢ φρένα μὲν οὐκ ἐθέλουσαν ὀμόσαι καθ᾿ ἱερῶν,

Γλῶτταν δ᾿ ἐπιορκήσασαν ἰδιᾳ τῆς φρενός,

[Ran., 101] id est

Aut mentem, quae nolit per sacra jurare, linguam autem juratam seorsum ab animo.

Item in Ranis taxans Euripidem :

Ἡ γλῶττ᾿ ὀμώμοκ᾿, Αἰσχύλον δ᾿ αἱρήσομαι,

[Ran., 1471] id est

Jurata lingua est, Aeschylum autem praeferam.

Sic et Pindarus in Isthmiis, encomio quinto, laudans quendam cordatae veracisque linguae dicit : Γλῶσσα δ᾿ οὐκ ἔξω φρενῶν, [Isthm.] id est Lingua vero non extra mentem. Euripidis dictum citatur a Platone in Theaeteto : Ἐὰν ἀποκρίνῃ, ὅτι ἐστίν, Εὐριπίδειόν τι ξυμβήσεται· ἡ μὲν γλῶττα ἀνέλεγκτος ἡμῖν ἔσται, ἡ δὲ φρὴν οὐκ ἀνέλεγκτος, [Theaet.] id est Si responderis esse, eveniet nobis quiddam Euripideum : lingua nobis erit irredarguta, caeterum mens non erit irredarguta.