Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1439

II. 5Tragice loqui.xxxix

Τραγικώτερον λαλεῖν, id est Tragice loqui, est verbis uti magnificentioribus. Est enim tragicorum character sublimis amatque tragoedia ampullas et sesquipedalia verba. Menander apud Plutarchum in consolatorio commentario ad Apollonium :

Εἰ δ᾿ ἐπὶ τοῖς αὐτοῖς νόμοις

Ἐφ᾿ οἷς περ ἡμεῖς, ἔσπασας τὸν ἀέρα

Τὸν κοινόν, ἵνα σοι τραγικώτερον λαλῶ,

[Cons. Apol.] id est Quod si iisdem legibus, quibus et nos, hausisti communem aerem, ut tibi tragice loquar. Utitur et Plato libro De repub. III. Gregorius theologus in epistola quadam : Ἀλλ᾿ οὐκ ἦν, οἶμαι, πράττοντα τραγικῶς πανηγυρίζειν κωμικῶς, [Epist.] id est Non licebat, opinor, cum ageres tragice, festum agere comice. Idem in epistola ad Basilium : Ὦ γῆ καὶ ἥλιε, ἀὴρ καὶ ἀρετή, τραγῳδίσω γάρ τι μικρόν, [Epist.] id est O terra et sol, aer et virtus. Quanquam suspicor pro ἀρετή scriptum fuisse αἰθήρ, quemadmodum ex ἀήρ fecerat ἀνήρ. Nam qui primus has epistolas edidit, adeo videtur callere Graece, ut vix legat. Est subinde apud Lucianum ἐκτραγῳδίζειν, pro eo, quod est magnificentius eloqui et rem verbis ampliorem reddere, et φορτικῶς λαλεῖν pro grandius et fastosius dicere.