II. 5. Bonus cantor bonus cuppediarius. xxxv

Ἀγαθὸς ψάλτης ἀγαθὸς ζωμοποιός, id est Bonus cantor bonus cuppediarius, in vituperium musicae artis dictum, quasi ejusdem sit hominis aures delectare cantu et palatum cuppediis. Archidamus Zeusippi filius, cum quidam sibi commendaretur hoc nomine, quod bonus esset cantor : At hic, inquit, apud nos bonus cuppediarius.

Index Adagiorum