II. 5. Cassioticus nodus. xxxiv

Κασιώτικον ἄμμα, id est Cassioticus nodus, de moribus vafris ac versutis dici consuevit. Cassius mons est et ejusdem nominis civitas in Aegypto, vicina Pelusio. Ei genti quasi genuinum ac gentilicium est miros quosdam nodos nectere. Huic affine quod alio diximus loco : Ἡράκλειον ἄμμα, id est Herculeus nodus, quo artissimam atque indissolubilem amicitiam significamus. In caduceo Mercuriali duo sunt serpentes, masculus et femina, qui medio corporum complexu nodum efficiunt Herculanum. Ab eo supernae parteis sic ad osculum coeunt, ut flexu circulum efficiant, infernae simili flexu ad caducei capulum revocantur, qua parte caudae item coeunt utriusque. Hanc imaginem caducei adhuc videre est in nomismatibus antiquis. E quibus, opinor, symbolum suum mutuatus est Joannes Frobenius, typographorum hujus aetatis diligentissimus et cui plurimum debent sacrarum literarum candidati, nisi quod extra circulum, quem serpentes faciunt capitibus inter se coeuntes, addita est columba sceptro insidens. Hunc nodum Mercurio consecrarunt Aegyptii, innuentes foedera non oportere unquam dissolvi, verum plurimum valere debere ; unde et Herculano cognomen additum. Quanquam Galli et haud scio an etiam Aegyptii, non alium putant Herculem quam Mercurium. Refertur apud Diogenianum ac Suidam adagium de Cassiotico nodo. Stephanus aliter effert, nimirum hoc pacto : Κασσιώτικα ἱμάτια, id est Cassiotica pallia, nisi forte pro ἱμάτια scriptum erat ἱμάντια, id est lora.

Index Adagiorum