II. 5Manu fingere.xxxii
Manu fingere est arte curaque formare. Metaphora sumpta ab iis, qui e cera sive argilla fingunt imagines. Lucius Anneus Seneca in Epistolis : Quaedam ingenia facilia et expedita, quaedam manu, ut aiunt, facienda sunt. [Luc.] Idem libro De beneficiis VI : Discamus, inquit, beneficia secure debere et occasiones reddendorum observare, non manu facere. [Idyll.] Manu facere dixit pro nostra opera accersere. Itidem Plinius lib. XVIII : Fateamur ergo culpam, ne his quidem, quae nascuntur, contenti, quando plura eorum genera manu fiunt. [Hist. Nat.] Juvenalis item satira septima :
[Sat.] Tibullus libro primo :Exigite, ut mores pueri ceu pollice ducat,
Ut si quis cera vultum facit.
[Eleg.] Loquitur de tingente capillos arte. Persius satira quinta :Et manibus canas fingere velle comas.
[Sat.] M. Tullius in Bruto factum appellat elaboratum : Sed ut intellectum est, quantam vim haberet accurata et facta quodam modo oratio. [Brut.] Metaphora sumpta est a plastis ac fabris, qui rudi materiae inducunt effigiem. Unde et factum argentum dicitur, cui opponitur rude.Artificemque tuo ducit sub pollice vultum.