II. 5. Inest et formicae et serpho bilis. xxxi

Ἔνεστι κἀν μύρμηκι κἀν σέρφῳ χολή, id est

Formicae inest sua bilis et serpho sua.

Admonet adagium non esse contemnendum inimicum quempiam nec ullum temere lacessendum, quandoquidem nullum animal tam minutum aut imbecillum, quod irritatum non excandescat ira. Quadrabit et in homunculos nullis praeditos viribus, tamen vindictam molientes, ira, ut solet, animos suppeditante. Serphus minutulum animal non dissimile formicae. Brasidas auctore Plutarcho, cum manum in caricas temere misisset et a mure inibi forte fortuna latente morderetur : Papae, inquit, ut nullum est animal tam pusillum neque tam invalidum, quod lacessitum non cupiat ulcisci sese !

Index Adagiorum