I. 2. Tricae, apinae. xliii

Tricas et apinas vulgo res futiles ac nugatorias dicebant. Martialis :

Quaecumque lusi juvenis et puer quondam,

Apinasque nostras.

Idem alibi :

Sunt apinae tricaeque et si quid vilius istis.

Unde et tricari simili figura dicebant nugas agere. Cicero cum alias tum ad Atticum libro XV : Tricatur scilicet, ut homo talis. Et rursum Balbus, inquit, tricatur. Adagium ab eventu natum. Nam Tricam et Apidam oppida fuisse quondam Apuliae demonstrat Plinius lib. Naturalis historia III, cap. XI referens Europae sinus, Diomedes, inquit, ibi delevit gentes Monadorum Dardorumque et urbes duas, quae in proverbii ludicrum vertere, Apinam et Tricam.

Stephanus ostendit Tricam urbem fuisse Thessaliae, sortitam id nominis a Trica Penei filia. Nonius Marcellus tricas impedimenta et implicationes interpretatur ἀπὸ τῶν τριχῶν, id est a pilis, quibus evolvuntur pulli gallinacei. Unde dictum sit extricare et intricare. Lucilius apud eundem tricones appellat, qui nugis homines remorentur, et tricinus quaestus pro tardo seu sicco, et Varro tricas Attellanas, nugas impeditissimas. Equidem non negaverim in voce allusum ad pilos. Caeterum ab oppido dictum proverbium vero propius est. Plinius lib. VIII, cap. XLVIII ostendit oves laudari solitas brevitate crurum et ventris vestitu ; quibus is nudus esset, eas apicas appellavit ceu rejiculas damnatasque.

Index Adagiorum