II. 5. Inexploratus homo. xxix

Ἀβασάνιστος ἄνθρωπος, id est Inexploratus homo, id est ἀνεξέταστος, ἀγύμναστος, ἀδοκίμαστος, id est inexpensus, inexpertus, non probatus. Suidas Aelianum citat auctorem in lib. De providentia, qui ἀβασάνιστον dixerit dolore vacuum, eo quod Graecis βασάνιζειν sit etiam torquere. Subest autem metaphora in ἀβασάνιστος : βάσανος enim coticula est, qua solet aurum explorari (Latini vocant indicem). Extat Chilonis dictum id aurum esse homini, quod index lapis est auro, hoc est non aliter ingenium hominis auro spectari, quam indice spectator aurum.

Index Adagiorum