II. 5. Ad mensuram aquam bibunt, citra mensuram offam comedentes. xxvii

Μέτρῳ μὲν ὕδωρ πίνοντες, ἀμετρίῃ δὲ μᾶζαν ἔδοντες, id est Ad mensuram bibentes aquam, citra mensuram offam edentes. Zenodotus scribit hunc versiculum oraculo proditum in Sybaritas in vulgi sermonem abiisse, qui ob immoderatum luxum a Crotoniatis subversi sunt, quemadmodum alibi retulimus. Unde poterit accommodari, vel in eos, qui ex summis deliciis opibusque rediguntur ad extremam inopiam, vel in eos, qui praepostere sunt sordidi, parcissimi in rebus minutissimis, in magnis negligentes, cujusmodi plerosque videas mortales. Est autem versus heroicus, qui tamen in omnibus, quos adhuc viderim, codicibus depravate legitur. Restiuetur autem hoc pacto :

Μέτρῳ μὲν ὕδωρ πίνοντες, ἀμέτρως δὲ μᾶζαν ἔδοντες.

Consimilis formae est illud Theocriti in Bucoliastis :

Καὶ φεύγει φιλέοντα, καὶ οὐ φιλέοντα διώκει,

id est

Aversum insequitur, rursum aversatur amantem.

Index Adagiorum