II. 5. Laconicae lunae. xxv

Λακονικὰς σελήνας, id est Laconicas lunas (subaudiendum causaris aut ejusmodi quippiam), de promissis aut pactis incertis atque infirmis dicebatur. Nam, ut aiunt, Lacones, si quando pactum auxilium poscerentur, lunas causabantur atque hoc praetextu suffugiebant, quod, ut testatur Lucianus, legem tulisset Lycurgus, ne praelium inirent, nisi plenilunio. In caeteris item negotiis auspicandis lunae rationes superstitiosius observabant, atque hinc occasio proverbii. Ad hoc, ni fallor, allusit M. Tullius in epistola quadam ad Atticum, cujus initium est Dionysius, vir optimus, libro septimo : Ego, quoniam quarto Non. Ian. compitalitius dies, nolo eo die Albanum venire molestus familiae. Veniam tertio Nonarum, igitur inde ad urbem prid. Non. Tua σεληνίς quem in diem incurrat, nescio, sed prorsus commoveri te incommodo valetudinis tuae nolo. Quanquam haud me clam est hoc loco in vulgatis codicibus ληνίς scriptum esse, non σεληνίς. Nonnulli λῆψις mutaverant. Verum sensus huc vocat, ut σεληνίς, id est lunula, legamus. Cum enim significasset, quos dies observasset aut delegisset ipse, veluti superstitiosior, adjecit de Attico : Tua lunula in quem incidat diem, nescio, ludens et in illius superstitionem, sed ita tamen, ut valetudinis rationem haberi velit ab Attico. Convenit cum eo, quod alias recensuimus, Accessei luna.

Index Adagiorum