II. 5. Mendici pera non impletur. xxiv

Πτωχοῦ πήρα οὐ πίμπλαται, id est Mendici pera non impletur. Zenodotus ait ex Callimacho sumptum. Sensus per se liquet, nempe inexplebilem esse mendacitatem. Nam quo plura dederis iis, qui animo sunt mendico, hoc plura petunt. Deflecti potest vel ad improbos, qui semper aliquid flagitant ab amicis, vel in divites, quibus nihil est satis, vel in principes δημοφόβους, quorum rapacitatem nullae plebis expoliationes possunt explere. Aptissime congruet in illos, qui libidini, cupiditati, ambitioni reliquisque id genus affectibus addicti sunt. Nam iis illud evenit, ut, quo intemperantius explent sese, hoc magis magisque sitiant esuriantque ; id, quod innuit etiam Evangelica parabola de filio prodigo, cui ne siliquis quidem contigit explere famem.

Index Adagiorum