II. 5. Abydena illatio. xxiii

Ἀβυδηνὸν ἐπιφόρημα, id est Abydena illatio (sive irruptio), dici solitum, ubi quis obstrepit aut convivantibus, aut aliud quippiam agentibus et tumultu molestiam affert. Zenodotus ait extare proverbium apud Eudoxum in fabula, cui titulus Suppositicius, atque hinc esse natum, quod olim Abydenis mos fuerit, si quem civem aut hospitem acciperent convivio, praeterea in sacris ac sollemnibus epulis, ut post unguentum et coronas infantes a nutricibus inducerentur circumferrenturque suaviandi. Vagientibus autem et clamantibus pueris, garrientibus item et obstrepentibus nutriculis convivium tumultuosum et injucundum reddebatur. Ergo cum amicis aliquot suaviter colloquentibus interveniet rabula quispiam et immodice loquax, qui confabulationem sua loquacitate sit inamoenam redditurus, recte dicemus : Ἀβυδηνὸν ἐπιφόρημα. Tametsi in quibusdam codicibus, ἐπιφώνημα legi, id est acclamatio, verum, ut opinor, mendose, quandoquidem Athenaeus libro Dipnosophistarum decimo quarto, mentionem facit hujus adagii, demonstrans complurium auctorum testimoniis, ἐπιφορήματα dici bellaria sive secundas mensas, ab inferendo, non ab acclamando. Quin et Stephanus ἐπιφόρημα legit, non ἐπιφώνημα. Itidem Zenodotus et Suidas. Solus Hesychius legit ἐπιφώνημα, indicans et hoc dici in eos, qui hospites calumniabantur. Caeterum quod in nonnullis codicibus scriptum visitur Ἀβυδηνῶν pro Ἀβυδηνόν, minimum interest ad sensum.

Index Adagiorum