Adagiorum Chiliades

Adagium 1422

II. 5Vulpes non iterum capitur laqueo.xxii

Ἀλλ᾿ οὐκ αὖθις ἀλώπηξ πάγαις, id est At non iterum vulpes laqueis, subaudiendum capitur. Qui sapit, οὐ δὶς πρὸς τὸν αὐτὸν προσκρούει λίθον, id est non iterum ad eundem offendit lapidem. Stupidi est hominis in malum gustatum iterum incidere. In Plutarchi collectaneis effertur hunc ad modum : Ἀλώπηξ διαφυγοῦσα πάγας αὖθις οὐχ ἁλίσκεται, [Prov.] id est Vulpes, quae semel effugerit laqueos, non capitur iterum. Huic animanti natura inest astutia, quemadmodum leonibus audacia. Sic Pindarus in Isthmiis, hymno quarto :

Τόλμᾳ γὰρ εἰκὼν

Θυμὸν ἐριβρεμετᾶν θηρᾶν λεόντων

Ἐν πονῳ, μῆτιν δ᾿ ἀλώπηξ,

[Isthm.] virum fortem ob robur leoni, ob prudentiam vulpi comparat. Confine est illi, quod alibi retulimus : Iterum ad eundem lapidem impingere, quod usurpavit Gregorius theologus in epistola quadam ad Bosphorium : Δὶς γὰρ πρὸς τὸν αὐτὸν λίθον προσπαίειν τοῖς ἀνοήτοις μόνοις ἡ παροιμία δίδωσιν, [Epist.] id est Bis enim ad eundem lapidem impingere solis stultis concedit proverbium.