II. 5. Megarensium lacrimae. xx

Μεγαρέων δάκρυα, id est Megarensium lacrimae, dicebantur vel fictae nec ex vero dolore profectae, vel vi adactae. Diogenianus ad hujusmodi refert historiam : Bacchius quidam Corinthius Clytii Megarensium regis filiam uxorem duxerat. Ea defuncta Clytius complures virgines et adulescentes Corinthum misit, qui in funeralibus pompis puellam deplorarent lacrimis utique fictis.

Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt

Et faciunt prope plura dolentibus ex animo.

Contra Juvenalis :

Ploratur lacrimis amissa pecunia veris.

Suidas aliam adfert causam. Apud Megarenses enim permultam allii copiam esse ; hujus acrimonia multis exprimi lacrimas vel invitis. Proinde apud Aristophanem qui lacrimatur, allium olfacere per jocum dicitur. Igitur si ad simulatum dolorem accommodes, proverbium affine fuerit illi : Flere ad novercae tumulum.

Index Adagiorum