II. 5. Secundo aestu. xv

Κατὰ ῥοῦν προχωρεῖν, id est Secundo aestu procedere, proverbialis et frequens apud auctores metaphora, sumpta a nautis, quibus facilior cursus, cum flumen aut etiam maris aestus secundus est. Lucianus in Jove tragoedo : Ταυτὶ μὲν ἤδη κατὰ ῥοῦν προχωρεῖν τῷ Δάμιδι, id est Haec jam Damidi secundo aestu succedunt. Item alibi : Τὰ δ᾿ ἄλλα κατὰ ῥοῦν φέρεται, id est Reliqua secundo feruntur aestu. Quanquam hic paulo diversius est usus. Momus enim deos incusat, quod negligant res mortalium, sinentes eas veluti prono flumine quolibet ferri. Proinde κατὰ ῥοῦν φέρεσθαι dixit temere ferri, nullo moderante. Aeschylus in Persis :

Ὅταν δ᾿ ὁ δαίμων εὐροῇ, πεποιθέναι

Τὸν αὐτὸν αἰεὶ δαίμον᾿ οὐριεῖν τύχης,

id est

Fortuna ubi fuerit secunda, credere

Fore item secundam semper atque eodem modo.

Index Adagiorum