II. 5. Anus simia sero quidem. xiv

Γέρων πίθηκος ἁλίσκεται μέν, μετὰ χρόνον δ᾿ ἁλίσκεται,

id est

Anus simia sero quidem capitur, sed tamen aliquando capitur

, ubi versutus aliquis, qui diu eluserit, tandem dat poenas. Valebit ad exhortandum, ut quisque veris rationibus agat, si velit esse tutus, ne fidat callidis quidem, sed inhonestis consiliis. Nullum enim tam instructum dolis, ut perpetuo fallat, sed tandem casus aliquis in apertum profert dissimulatam malitiam.

Index Adagiorum