II. 5. Leonem radere. xi

Λέοντα ξυρεῖν, id est Leonem radere, dicuntur qui feroces et praepotentes arte tractant et illudunt magno suo periculo. Usurpavit hoc adagium Socrates apud Platonem libro de Republica primo, negans se usque adeo dementem esse, ut leonem ausit tondere et Thrasymacho, homini praeferoci, illudere : Οἴει γὰρ ἄν με οὕτω μανῆναι, ὥστε ξυρεῖν ἐπιχειρεῖν λέοντα καὶ συκοφαντεῖν Θρασύμαχον. Nam agni citra periculum tondentur vellunturque, leo nullo modo tractari vult. Ad hoc adagium allusisse videtur Martialis Epigrammatum libro decimo, cum ait :

Quare, si pudor est, Ligella, noli

Barbam vellere mortuo leoni.

Vertit enim poeta in jocum, quasi tutum esset et ignavum leonem jam non sentientem vellere. Per leonem autem innuit pudenda muliebria, jam emortua senio. Id Aristides in Panathenaicis, ad Periclem a Platone taxatum refert : Ὥσθ᾿ ὅρα, μὴ λέοντα ξυρεῖν ἐπιχειρῶμεν, οὐ Θρασύμαχον συκοφαντεῖν ἐπιχειροῦντες ἀλλὰ κωμῳδεῖν Περικλέα, καὶ ταῦτα δειλίας, id est Itaque vide, ne leonem radere conemur, non Thrasymachum calumniari volentes, sed Periclem taxare, praesertim de timiditate.

Index Adagiorum