II. 5. Plumbeo jugulare gladio. x

Plumbeo jugulare gladio est futili levique argumento convincere quempiam. M. Tullius ad Atticum : Cum illum plumbeo gladio jugulatum tamen iri diceret. Idem in libris De finibus bonorum frigidum argumentum plumbeum appellat pugionem. Quemadmodum Aurelius Augustinus libro Adversus Julianum tertio : Et tamen, inquit, dialecticorum quasi jaculis oneratus acutis in certamen procedis et jactas plumbeos pugiones. Demosthenes in oratione contra Aristogitonem prima : Οὔτε γὰρ μαγείρῳ μαχαίρας οὐδὲν ἐστ᾿ ὄφελος, ἥτις οὐ τέμνεται, id est Neque enim coquo machaerae ullus est usus, quae non secat.

Index Adagiorum