II. 5. Bona Cillicon. ix

Ἀγαθὰ Κιλλικῶν, id est Bona Cillicon, subaudiendum : facit aut habet. Convenit, ubi quis malefactis ac foedis artibus sibi paravit opes. Huic adagio locum fecit Cillicon quidam, natione Milesius, qui, prodita Prienensibus Mileto patria ampliter quidem, sed foede ditatus est. Is cum proditionem moliens rogaretur, quidnam esset facturus, respondit Πάντ᾿ ἀγαθά, id est Omnia bona. Unde proverbium effertur etiam ad hunc modum : Πάντ᾿ ἀγαθά, ὡς ἔφη Κιλλικῶν, id est Omnia bona, velut inquit Cillicon. Auctores Suidas et Zenodotus. Alludit huc et Aristophanes ἐν Εἰρήνῃ :

Οὐδὲν πονηρόν, ἀλλ᾿ ὅπερ καὶ Κιλλικῶν,

id est

Mali nihil, verum quod inquit Cillicon.

Interpres adjicit Cillicontis exitium. Prodita a Cilliconte insula Theagenes quidam Syrius commigrarat Samum atque illic vendebat carnes. Ab hoc cum Cillicon carnes emere vellet, tradidit illi, ut, quod superesset, amputaret. At ille porrecta machaera manum hominis abscidit, Ista, inquiens, manu non prodes alteram civitatem.

Index Adagiorum