II. 5. Zoili. viii

Zoili audax quidem, sed parum felix mordacitas proverbio locum fecit, ut vulgo Zoili vocentur alienarum laudum obtrectatores et alienorum laborum reprehensores. Martialis :

Pendentem volo Zoilum videre.

Hic Zoilus sophista quispiam fuit, hoc facinore potissimum nobilitatus, quod Homerum, poetarum omnium principem, ausus est libris aliquot in eum scriptis incessere, unde Ὁμηρομάστιγος cognomen meruit, quod ipsum etiam abiit in proverbium : sic enim appellari coepti nobilium auctorum castigatores, vel Plinio teste in praefatione Historiae naturalis. Et Vergiliomastiges, quorum de numero fuit Pero. Zoilus igitur commentarios in Homerum compositos Ptolemaeo tyranno Aegyptiorum obtulit, ingens videlicet praemium a rege sperans, verum cum nihil mitteretur, penuria coactus misit, qui peterent. Ibi Ptolemaeus ait se mirari, cum Homerus tot annos defunctus tot hominum millia pasceret, Zoilum egere Homero doctiorem. Denique per occasionem supplicio affectus est. Quanquam de mortis genere diversa tradunt auctores.

Index Adagiorum