II. 5. Lucernam adhibes in meridie. vi

Λύχνον ἐν μεσηβρίᾳ ἅπτεις, id est Lucernam accendis in meridie, id est facis non suo tempore, aut explicas, quae per se sunt clarissima. Quorsum enim lucernis opus clarissima luce ? Natum videri potest a ridiculo Diogenis facto, qui, adhibita interdiu lucerna rogatusque, quidnam sibi vellet, respondit : Ἄνθρωπον ζητῶ, id est Hominem quaero, quemadmodum testatur Diogenes Laertius. Seneca libro De beata vita indicat hoc fieri solere per superstitionem, si quando denuntiabatur ira numinis : Cum, inquit, sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex, brachia atque humeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis.

Index Adagiorum