II. 5. Contigit et malis venatio. ii

Δέδοται καὶ κακοῖσιν ἄγρα, id est Contigit et ignavis a venatu praeda, ubi quid feliciter obtigit immerenti quodque fortunae magis quam illius industriae sit acceptum ferendum. Allegoria sumpta a venatu, in quo vel praecipue dominatur fortuna, virtus minimum adfert momenti. At eruditio nemini contingit, ni labore parta. Regnum obvenit dormientibus, opes affluunt cessantibus nonnunquam, honores accidunt etiam fugitantibus. Caeterum, quae vere bona sunt, nostra industria parentur oportet. Suspicor inde natum, quod olim mos fuerit, quod venatu captum esset, omnibus impartiri, etiam immerentibus. Ita Theocritus in Piscatoribus :

Ὡς καὶ τὰν ἄγραν τὠνείρατα πάντα μερίζειν,

id est

Sic uti venatum partiri insomnia cuncta.

Quemadmodum arcana non committimus nisi selectis amicis, ita somnia narramus quibuslibet. Proverbium refertur a Suida e Zenodoto. Si pro δέδοται legas δίδοτο sive δέδοτο, erit initium carminis trochaici, nam probabile est e poeta quopiam decerptum.

Index Adagiorum