II. 5. Spartam nactus es, hanc orna. i

Ἣν ἔλαχες, Σπάρταν κόσμει, id est Spartam, quam nactus es, orna (sive administra). Admonet adagium, ut quamcumque provinciam erimus forte nacti, ei nos accommodemus proque hujus dignitate nos geramus. M. Tullius ad Atticum lib. quarto, epistola sexta : Reliquum est : Σπάρταν ἔλαχες, ταύταν κόσμει. Non me hercle possum. Et Philoxeno ignosco, qui reduci in carcerem maluit. Idem ad eundem libro primo : Eam causam, quam mihi dicis obtigisse Σπάρταν, non modo nunquam deseram, sed etiam si ab illa deserar, tamen in mea pristina sententia permanebo. Quod a Cicerone refertur, carmen est anapesticum e tragoedia quapiam  :

Spartam nactus es, hanc exorna.

Theocriti scholiastes indicat allusum ad hoc proverbium in Hodoeporis :

Αὐτόθι μοι ποτέρισδε καὶ αὐτόθι καὶ βουκολιάσδευ.

Τὰν σαυτοῦ πατέων ἔχε τὰς δρύας,

id est

Mecum istic certa, simul istic pascito tauros

Et terram calcans propriam ne desere quercus.

Proverbium igitur ad varios usus licebit accommodare, vel cum admonebimus, ut suam quisque personam, quam suscepit, cum decoro tueatur. Episcopus es, ne satrapam agas, sed episcopum. Maritus es, cura, quae mariti sunt officia. Aulicus es, aulicum age. Judex es, ne jam amicum aut inimicum, sed judicem agas. Principatus tibi contigit, principis officio fungere. Privatus es, ut privatum te gere. Sic propemodum usus est Aristophanes, nam huic inscribitur comoedia, cui titulus Θεσμοφοριάζουσαι :

Χρὴ γὰρ ποιητὴν ἄνδρα πρὸς τὰ δράμματα

Ἃ δεῖ ποιεῖν πρὸς ταῦτα τοὺς τρόπους ἔχειν,

id est

Decet poetam accommodari moribus

Utcumque ad argumenta, quae tractaverit.

Vel cum jubebimus ununquemque sua sorte contentum esse oportere, quaecumque contigit. Quemadmodum enim peritus gubernator in omni tempestate bonum praestat nauclerum, ita vir sapiens in omni fortuna sapienter se gerit. Est ampla res familiaris, sapienter administra. Non est, utere paupertatis commodis. Contigit eruditio, utere ad bene vivendum. Non contigit, ne macereris : sufficit pietas ad consequendam salutem. Plutarchus in commentario Περὶ τῆς εὐθυμίας admonens, ut suam quisque sortem boni consulat,

Σπάρτην, inquit, ἔλαχες, ταύτην κόσμει,

id est

Sparta tibi obtigit, hanc exorna.

In eodem libello monet hoc dictum a Solone proditum. Citatur autem ex Euripide :

Σπάρτην ἔλαχες, κείνην κόσμει,

Τὰς δὲ Μυκήνας ἡμεῖς ἰδίᾳ,

id est

Spartam nactus es, hancce guberna,

Sors est proprie nostra Mycenae.

Videntur esse verba Agamemnonis ad Menelaum. Quod confine est illi Platonico : Τὸ παρὸν εὖ τίθεσθαι, id est Quod praesens est, bene dispone (sive boni consule). Nunc vulgus hominum magis incumbit augendae rei quam bene administrandae, contra quam recte monet Socrates in Theaeteto Platonis : Κρεῖττον γάρ που σμικρὸν εὖ ἢ πολὺ μὴ ἱκανῶς περᾶναι, id est Nam satius est pusillum bene quam multum non ut oportet, peragere. Hanc igitur sententiam passim in principum aulis insculpi oportuit : Σπάρταν ἔλαχες, ταύταν κόσμει. Quorum vix ullum reperias, qui vere cogitet, quid sit principis agere personam, quive sua ditione contentus non conetur aliquid imperii suis finibus addere. Principis munus est modis omnibus reipublicae commodis providere, publicam tueri libertatem, alere pacem, excludere quam minimo suorum exitio maleficia, dare operam, ut sanctos et integros habeat magistratus. Cum igitur harum rerum securus ludit alea, saltat, scortatur, musicatur, venatur, negotiatur, breviter : alibi intentus est totus, tum occinendum est adagium : Σπάρταν ἔλαχες, ταύταν κόσμει. Rursum ubi neglecta, quae contigit, ditione foris agit, alienis inhians imperiis, suos in summum adducit discrimen, suos exhaurit funditus, seque pariter et universam fortunam aleae belli subjicit, ut unum aut alterum oppidulum adjiciat suis finibus, tum suggerendum adagium : Spartam nactus es.

Nihil principi pulchrius, quam ut hoc, quicquid est regni, quod fortuna dedit, sua sapientia, virtute, diligentia reddat ornatius. Contigit oppidulum, imitare Epaminondam : fac ut frigidum illud oppidulum tua opera multo reddas celebrius ac locupletius. Contigit fera et intractabilis natio, da operam ut eam paulatim cicurem et legibus obtemperantem reddas. Contigit regnum parum splendidum, noli vexare finitimos, sed hoc, quod habes, citra alienum detrimentum exorna. Vix unquam feliciter cessit peregrinae ditionis affectatio. Quasdam nationes ingenium ac linguae sonus discrevit, ut Germanos et Hispanos ; quosdam ipsa natura diduxit ut insulares mari, Italos mari simul et Alpium molibus. Nonnullis casus suos terminos dedit. Si quisque, quod nactus sit, nitatur ornare, nimirum ubique florebunt omnia. Et inter amicos, nempe Christianos, omnia erunt omnium communia. Nunc saepenumero fit, ut dum aliena labefactare nitimur, nostra funditus subvertamus et, ut feliciter cedat res, tanto nostrorum civium sanguine, tantis sumptibus, tot periculis, tot sudoribus, tot orbitatibus, tot denique nunquam enumerandis malis emimus titulum nescio quem inanem et magni nominis fumum.

Xerxes, Cyrus, Alexander Magnus et vixissent diutius et veriorem gloriam essent consecuti, si suas civitates recte administrare quam alienas armis vexare maluissent. Carolus Burgundionum dux, hujus proavus, si vim ingenii, qua pollebat, si magnitudinem animi contulisset ad sua locupletanda potius quam ad expugnanda aliena, nec infelicem mortem oppetisset in bello, et inter laudatissimos principes haberi poterat. Magna pars nostra ditionis id temporis fatali quadam peste tenebatur, stultissima videlicet, sed omnium perniciosissima dissensione, omnibus in duas factiones divisis, quarum alteri nomen erat ab hamo, alteri a pisce asello. Pugnabat civitas cum civitate, vicus cum vico, domus cum domo. Saepe quos idem lectus jungebat, factio diversa segregabat et fratrem a fratre, ruptis naturae vinculis, distrahebat. Passim latroniciis, jurgiis, caedibus, rapinis fervebant omnia. Et interim bonus ille princeps, perinde quasi haec nihil ad rem pertinerent, procul aliorum oppugnabat moenia.

Carolus Galliarum rex, hujus nominis octavus, peragrata Italia reversus est ad suos, sed tanto suo suorumque malo ac periculo, ut poenituerit ejus felicitatis. Denique sunt qui affirment eum ad senectutem pervenire potuisse, si Italiam Italis reliquisset.

Quid dicam de Philippo, hujus Caroli patre ? Adiit Hispanias, non Martis aleam experturus, sed accersitus ad regni partem capessendam ; pacata undique omnia. Et tamen hanc tam felicem peregrinationem quam flevit patria non ferendis exactionibus expilata ! Ipse magno vitae periculo non semel laboravit. Franciscum Buslidium archiepiscopum Byzontinum amisit, virum modis omnibus incomparabilem. Sed tamen utcumque rediit, non licuit iis malis ita defungi. Denuo reliquit suos, saevissima jactatus tempestate delatus est in Angliam, tum temporis non admodum aequam nostratibus. Quid illic acciderit, quid passus fuerit, quid pollicitus, quo pacto dimissus sit, non libet commemorare. Servivit necessitati, fateor et ignosco, sed quid erat necesse in eam venire necessitatem ? Nec iis admonitus malis de repetenda patria cogitavit : Hispaniae revisendae erant, ubi periret juvenis ad res maximas natus, nisi ipse sibi suam invidisset felicitatem. Atque unius hominis mors simul et patriam optimo principe et Maximilianum unico orbavit filio.

Quid dicam de Christianissimo Francorum rege Ludovico, ejus nominis duodecimo ? Adortus est Venetos, id temporis, ut videbatur, inexpugnabiles, unico conflictu tot oppida restituit Romano pontifici Julio, tot imperatori Maximiliano, tot sibi recepit. Rediit rebus felicissime, sicuti videbatur, confectis. Verum quantum malorum pelagus hinc exundavit in Gallos ! Qui suo sanguine tot insignes triumphos Julio pepererant, ejusdem opera majore sanguinis jactura ex Italiae finibus ejecti, parum hoc : et quo non tandem ignominiae stigmate notati ? Quod ni Julium mors intercepisset, vidissemus regnum illud totius orbis florentissimum funditus eversum.

Quid autem de serenissimo Scotorum rege Jacobo commemorem ? Is vir absolutam felicitatem absolutae laudi adjunxerat, si perpetuo suis se finibus continuisset. Erat ea corporis specie, ut vel procul regem posses agnoscere. Ingenii vis mira, incredibilis rerum omnium cognitio, invicta animi magnitudo, vere regia pectoris sublimitas, summa comitas, effusissima liberalitas. Denique nulla virtus erat, quae magnum deceret principem, in qua ille non sic excelleret, ut inimicorum quoque suffragio laudaretur. Contigerat uxor Margareta, serenissimi Anglorum regis Henrici octavi soror, ea forma, ea prudentia, ea in maritum caritate, ut non aliam a superis optare potuisset. Regnum Scotiae, quod multis et opibus et celebritate incolarum et splendore fertur cedere, sic suis virtutibus illustrarat, sic auxerat, sic ornarat, ut veram egregii principis laudem meruerit, si intra hoc gloriae suae stadium constitisset. Sed o nunquam felicem regno, raro principi, regis discessum ! Dum nimium amico in Gallorum regem animo, quo Britanniae regem magnis rerum minis Gallias impetentem averteret et ad insulae suae defensionem revocaret, egressus regni sui fines Anglos bello lacessit, quid multis ? Fortiter quidem, sed infeliciter periit, non tam sibi quam regno. Periit adhuc aevo vigens. Diu Scotia tanto principe, diu Margareta tali marito, diu filius (nam filium ex ea sustulerat) tali patre frui potuisset atque ipse vicissim et his omnibus et sua gloria, nisi sibi vitam invidisset.

Caesus est una cum fortissimo patre filius, et filius eo patre dignissimus, Alexander archiepiscopus titulo divi Andreae, juvenis quidem viginti ferme natus annos, sed in quo nullam consummati viri laudem desiderares. Mira formae gratia, mira dignitas, heroica proceritas, ingenium placidissimum quidem illud, sed tamen ad cognitionem omnium disciplinarum acerrimum. Nam mihi fuit cum eo quondam in urbe Senensi domestica consuetudo, quo tempore a nobis in rhetorum praeceptis Graecanicisque literis exercebatur. Deum immortalem, quam velox, quam felix, quam ad quidvis sequax ingenium, quam multa simul complecti poterat ! Eodem tempore discebat jureconsultorum literas, nec eas admodum gratas ob admixtam barbariem et odiosam interpretum verbositatem. Audiebat dicendi praecepta et praescripto themate declamabat, pariter et calamum exercens et linguam. Discebat Graece et quotidie, quod traditum fuerat, stato reddebat tempore. Horis pomeridianis musicis operam dabat : monochordiis, tibiis, testudini. Modulabatur et voce nonnunquam. Ne ipsum quidem convivii tempus studiorum vacabat fructu : sacrificus perpetuo salutarem aliquem librum recitabat, puta decreta pontificum aut divum Hieronymum aut Ambrosium, nec unquam recitantis vox interrumpebatur, nisi si quid alteruter doctorum, inter quos medius accumbebat, admonuisset aut ipse parum assequens, quod legebatur, sciscitatus esset aliquid. Rursum a convivio fabulae, sed breves et hae quoque literis conditae. Proinde nulla omnino vitae pars vacabat studio, nisi quae rei divinae somnoque daretur. Nam etiamsi quid superfuisset temporis, quod tam variis studiorum vicibus non suppetebat, tamen si quid forte supererat, id historicorum lectioni dabat. Nam hac cognitione praecipue capiebatur. His itaque rebus factum est, ut adulescentulus vix dum decimum octavum egressus annum tantum in omni literarum genere consecutus fuerit, quantum in quovis viro jure mireris. Nec illud in hoc usu venit, quod fere solet in aliis, ut ad literas felix, ad bonos mores minus esset appositus. Verecundi mores erant, sic tamen, ut miram agnosceres prudentiam. Animus sublimis et a sordidis istis affectibus procul semotus, sed ita, ut nihil adesset ferocitatis, nihil fastidii. Nihil non sentiebat, permulta dissimulabat, nec unquam ad iracundiam poterat incitari : tanta erat naturae lenitas animique moderatio. Salibus impendio delectabatur, sed eruditis ac minime dentatis, hoc est non nigro Momi, sed candido Mercurii sale tinctis. Si quid turbae domi natum fuisset inter famulos, mirum quanta dexteritate quantoque candore solitus sit componere. Denique religionis erat et pietatis plurimum, superstitionis nihil. In summa nemo fuit dignior, qui ex rege et ex illo rege nasceretur.

Utinam autem in parentem pietas, quam fuit admirabilis, tam fuisset et felix. Comitatus est in bellum, ne usquam patri deesset. Quaeso, quid tibi cum Mavorte, omnium poeticorum deorum stupidissimo, qui Musis, immo qui Christo eras initiatus ? Quid isti formae, quid isti aetati, quid naturae tam miti, quid ingenio tam candido cum taratantaris, bombardis et ferro ? Denique quid erudito cum acie ? Quid episcopo cum armis ? Imposuit nimirum tibi immodica quaedam in parentem pietas dumque nimium fortiter amas patrem, infeliciter cum patre caesus occubuisti. Tot naturae dotes, tot virtutes, tot eximias spes unica pugnae procella absorbuit. Periit et nostrarum rerum nonnihil : nempe quod in erudiendo te sumpsimus operae quodque mea partum industria mihi in te vindico. At quantus felicitatis cumulus, nisi genius aliquis malus regem huc impulisset, ut regni sui limites egressus in alienis agris cum ferocissima gente Martem experiri vellet. Utinam, quod praeclare coeperat, perficere maluisset, hoc est Σπάρτην, ἣν ἔλαχε, κοσμεῖν.

Regibus proprius ac pulcherrimus laudum campus intra regni fines est. In apum gente caeterae quidem huc et illuc volatu divagantur, solus rex, ut aculeo caret, ita pro portione corporis alas habet multo minores, ut ad volatum parum sit idoneus. Veteres ita Venerem fingebant, ut pedibus testudinem premeret, id innuentes, matremfamilias ab aedibus nusquam oportere discedere, quippe cujus omne officium intra domesticos parietes contineatur. Atqui multo magis ad rem pertinebat principem hoc admoneri symbolo, qui si quid peccat, non unius familiae, sed orbis totius malo peccat. An parum est domi negotiorum, ut foris sint accersenda ? Tanta est ubique scelerum sentina, tot sacrilegia, tot latrocinia, tot oppressiones, tot injuriae, tot contumeliae, tot magistratuum corruptelae, tot leges aut a tyrannis institutae, aut in tyrannidis ministerium detortae, ut illa minutiora ne dicam : neglectas oppidorum vias, collabentes aedes sacras, incuratas fluminum ripas. His ita mederi, ut in remedium quam minimum de sanguine tuorum impendas, ut respublica beneficium sentiat, non sentiat impendium, an non egregium principis munus et immortali laude dignum ? Quod si cupis omnino gloriae tuae pomoeria ultra ditionis tuae fines extendere, fac ut, qui finitimi sunt, magnitudinem tuam benefactis, non malefactis, experiantur. Exuris villas, proteris segetes, demoliris urbes, abigis pecora, trucidas homines atque ita denique te magnum declaras. Bellum certamen, si id cum latrone suscepisses ! Hesiodus scripsit malum vicinum magnam esse noxam, contra, bonum ingens esse commodum. Hoc in te probent finitimi tui : fac ita te mirentur magnum, ut ament benignum. Verum satis jam dolori nostro, satis datum discipuli memoriae. Superest ut ad proverbiorum recensionem redeamus.

Index Adagiorum