I. 1. Sine capite fabula. xiv

Ἀκέφαλος μῦθος, id est Sine capite sermo, dicitur imperfectus ac mutilus. Plato libro De legibus sexto : Οὔκουν δή που λέγων γε ἂν μῦθον ἀκέφαλον ἑκὼν καταλίποιμι· πλανώμενος γὰρ ἂν ἀπάντῃ τοιοῦτος ὢν ἄμορφος φαίνοιτο, id est Nequaquam profecto, postea quam dicendi parteis suscepi, sermonem absque capite libens reliquerim. Etenim si oberrans talis occurrat alicui, foedus videretur. Rursus in Gorgia : Ἀλλ᾿ οὐδὲ τοὺς μύθους φασὶ μεταξὺ θέμις εἶναι καταλείπειν, ἀλλ᾿ ἐπιθέντας κεφαλήν, ἵνα μὴ ἄνευ κεφαλῆς περιΐῃ, id est At ne sermones quidem interim aiunt fas esse deserere, quin potius imponendum illis caput, ne sine capite obambulent. Fortassis allusit ad id, quod refert Plutarchus in dialogo De defectis oraculis. Apud Cretenses festum quoddam novis et absurdis ceremoniis agebatur ostenso hominis simulachro sine capite. Hunc aiebant Homerioni patrem fuisse, qui constuprata per vim nympha sine capite fuerit repertus. Proverbium refertur a Zenodoto.

Index Adagiorum