Adagiorum Chiliades

II. 4Rem acu tetigisti.xciii

Est apud Plautum in Rudente : Rem acu tetigisti, [Rud., 1306] pro eo, quod est rem ipsam divinasti, nihil aberrans. Metaphora sumpta videri potest a lusu quopiam, in quo divinator id, quod alius notasset, summa acu tangebat : aut lineam, aut calculum, aut aliud quiddam simile. Igitur acu tangere perinde est, quasi dicas ipsissimum punctum attingere. Nam minutissima puncta denotantur acu.