II. 4. Bonorum glomi. xcii

Ἀγαθῶν ἀγαθίδες, id est Bonorum glomi, de opibus extructis et affatim accumulatis. Sumpta metaphora a glomere textorio, cui fila sunt obvoluta, aut certe ligno illo textorio, cui filorum maxima vis est obvoluta, quod idem πηνίον vocant. Proverbii meminit Julius Pollux libro VII, capite X, indicans apud comicos esse frequentissimum. Videtur autem allusum ad vocem in agathide et agathis, perinde ut Thucydides in Euripidis epigrammate Athenas τῆς Ἑλλάδος Ἑλλάδα vocat, id est Graeciae Graeciam (etiamsi libro V tribuit hanc sententiam Pindaro), et quemadmodum ἔσχατα ἐσχάτων, id est postrema postremorum, item κακὰ κακῶν, id est mala malorum, dicunt Graeci. Quam quidem figuram Latini non agnoscunt.

Index Adagiorum