II. 4. Tanquam meum nomen. Tanquam digitos. xci

Proverbiales hyperbolae sunt : Tanquam meum nomen, et Tanquam meos digitos teneo, si quando promptam certamque memoriam significare volumus. Martialis :

Totis diebus, Afer, haec mihi narras

Et teneo melius ista quam meum nomen.

Juvenalis : Tanquam ungues digitosque suos. Nihil magis meminimus quam proprii nominis. Unde et vita defunctos olim suo nomine inclamabant. Et proprii nominis oblitum dicimus prodigiosae obliviscentiae hominem. Antiquitus in digitis computus peragebatur. Extat ea de re libellus Bedae. Quin hodieque numerandi imperitum et obliviosum per jocum rogare solent, quot in manibus habeat digitos. Plutarchus in commentario, cui titulum fecit Quo pacto quis intelligere possit se profecisse, scribit olim morem fuisse nomina digitorum ediscere hisque in metu tanquam remedio futuris uti. Οἱ μὲν γὰρ ἐκμεμαθηκότες τὰ τῶν ἰδίων ὀνόματα δακτύλων χρῶνται πρὸς τοὺς φοβοὺς αὐτοῖς ὡς ἀλεξικάκοις, ἀρτέμα καταλέγοντες ἕκαστον, id est Quidam enim ediscunt suorum nomina digitorum eisque contra pavores utuntur, tanquam ad depellenda mala remedium habeant, paulatim singulos recensentes. Quae vero sint digitorum apud Graecos vocabula, Gellius in Noctibus Atticis indicavit. Caelius Calcagninus, ut indicat Aleander, mavult intelligi de nominibus Dactylorum Idaeorum, de quibus nonnihil attingemus in proverbio Celmis in ferro, licet in Plutarcho ἰδίων legatur, non Ἰδαίων.

Index Adagiorum