I. 2. Principium dimidium totius. xxxix

Ἀρχὴ ἥμισυ παντός, id est Principium dimidium totius. Hoc adagio significatum est maximam difficultatis partem in aggrediundo negotio sitam esse. Hemistichium est Hesiodi citante Luciano in Hermotimo. Refertur et ab Aristotele libro quinto Politicorum : Ἡ δὲ ἀρχὴ λέγεται ἥμισυ εἶναι παντός. Plato libro De legibus sexto : Ἀρχὴ γὰρ λέγεται μὲν ἥμισυ παντὸς ἐν ταῖς παροιμίαις ἔργου, καὶ τό γε καλῶς ἄρξασθαι πάντες ἐγκωμιάζομεν ἑκάστοτε. Τό δ᾿ ἐστίν τε, ὡς ἐμοίγε φαίνεται, πλέον ἢ τὸ ἥμισυ, καὶ οὐδεὶς αὐτὸ καλῶς γενόμενον ἐγκεκωμίακεν ἱκανῶς, id est Nam in proverbiis quidem initium totius facti dimidium dicitur. Atque illud nimirum recte coepisse omneis undique laudibus ferimus. At istud, ut mihi quidem videtur, plus est quam dimidium. Neque quisquam hoc, ubi recte fit, satis pro merito laudarit. Suidas haec ex Marino quodam refert : Γέγονε δὲ ἡμῖν ἡ ἀρχὴ οὐκ ἀρχὴ μόνον, οὐδὲ κατὰ τὴν παροιμίαν ἥμισυ τοῦ παντός. Αὐτὸ δὲ ὅλον τὸ πᾶν, id est Fuit autem nobis initium illud non tantum initium neque juxta proverbium dimidium totius, sed ipsum in solidum totum. Aristoteles item libro Moralium primo : Principium enim plus quam dimidium totius esse videtur. Horatius in Epistolis :

Dimidium facti, qui coepit, habet : sapere aude.

Ausonius :

Incipe, dimidium facti est coepisse, supersit

Dimidium rursum, hoc incipe et efficies.

Plutarchus, in libello, cui titulus Quo pacto sint audiendi poetae, citat ex Sophocle carmen hoc :

Ἔργου δὲ παντὸς ἤν τις ἄρχηται καλῶς,

Καὶ τὰς τελευτὰς εἰκός ἐσθ᾿ οὕτως ἔχειν,

id est

Negotii cujusque si bene coeperis,

Et finem item bonum fore probabile est.

Index Adagiorum