II. 4. Sacra haec non aliter constant. lxxxviii

Sacra haec non aliter constant. Hoc adagio licebit uti, si quando fatebimur culpam, sed quae rei locove conveniat : veluti si quis in balneis agat impudentius aut rusticius in navi, aut in compotationibus ebriorum intemperantius, aut inter mulierculas ineptius, aut inter aulicos dissimulantius, aut inter sophistas loquacius, aut apud populum adulantius. Ausonius Nuptialis centonis excusans licentiam : Etenim fabula est, inquit, de nuptiis et, velit nolit, sacra haec aliter non constant. Sumptum a sacris, quae certis quibusdam caeremoniis peraguntur, de quibus si quid demutes, piaculum admissum putetur. Plutarchus in commentario De audiendis poetis : Θυσίας μὲν γὰρ ἀχόρους καὶ ἀναύλους ἴσμεν, οὐκ ἴσμεν δὲ ἄμυθον οὐδὲ ἀψευδῆ ποίησιν, id est Sacra enim absque choris ac tibiis novimus, non novimus autem absque fabula ac mendacio poesim.

Index Adagiorum