II. 4. Virtutem et sapientiam vincunt testudines. lxxxvii

Julius Pollux libro nono De rerum vocabulis scribit hoc carmen olim proverbio celebratum fuisse :

Τὰν ἀρετὰν καὶ τὰν σοφίαν νικᾶντι χελῶναι,

id est

Et virtus testudinibus et sapientia cedit.

Est autem velut aenigma innuens pecuniam longe plus posse quam aut virtutem aut sapientiam. Antiquitus enim Peloponnesiorum nomisma χελώνη, id est testudo, dicebatur propter inscalptam in eo testudinis figuram. Testem hujus rei citat Eupolidem, qui in fabula, cui titulus Captivi, ὀβολόν dixerit καλλιχέλωνον, id est obolum pulchrae testudinis. Consimili figura dictum est et illud : Multas noctuas sub tegulis latitare, et Bos in lingua, quae suis retulimus locis.

Index Adagiorum