II. 4. Ab ovo usque ad mala. lxxxvi

Ab ovo usque ad mala proverbiali figura dixit Horatius in Sermonibus, satira tertia, pro eo, quod est ab initio convivii usque ad finem :

Si collibuisset, inquit, ab ovo

Usque ad mala citaret Io Bacche !, modo summa

Voce, modo hac resonat, quae chordis quattuor ima.

Antiquitus enim coenam ab ovis auspicabantur, malis finiebant. Erit venustius, si longius trahatur : Ab ovo usque ad mala, id est toto colloquio, tota navigatione aut toto opere. Qui rem altius repetunt, quam oportet, notantur illo versu Horatiano :

Nec gemino bellum Trojanum orditur ab ovo.

Qui a primis initiis repetunt, ἐκ τῶν ῥιζῶν, id est a radicibus et a stirpibus imis, exordiri dicuntur. Qui nihil praetermittunt, ordine narrant. Et a capite usque ad calcem, quod alibi retulimus. Graecis ἄνωθεν dicitur et ἀρχῆθεν.

Index Adagiorum