II. 4. Mea est pila. lxxxv

Mea est pila, id est Vici et voti sum compos aut Res mihi in manu est, apud Plautum in Truculento. Sumptum a notissimo pilae ludo, cum multis insequentibus unus aliquis praestantior occupat. Consimili figura dixit in Casina :

Sed si nunc vult hera facere officium suum,

Nostra omnis lis est,

id est vicimus. Traducta metaphora a judiciis.

Index Adagiorum