II. 4. Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo. lxxxiv

Proverbii speciem habet illum etiam Horatianum in Arte poetica :

Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.

Quadrabit in homines nimium sedulos et quibusvis in rebus immodicos. Cujusmodi nonnullos videas, qui, cum semel coeperint, nullum faciunt finem, donec defatigati desistant, nec rationem ullam habent alieni fastidii, sed suo tantum animo negotii modum metiuntur haudquaquam memores vetustissimi sermonis admonentis, ut tum a lusu desistamus, cum adhuc est jucundus, ne voluptatem odii molestia consecuta contaminet. Nemo nescit hirudinem, ubi semel haeserit corpori, nulla ratione posse revelli, donec suctu sanguinis expleta decidat. Quidam appellant sanguisugam, Graeci βδέλλαν sive βδέλλιον. Linguam habet bisulcam ac fistulatam, quam penitus infigit cuti. Meminit Plinius libro undecimo, capite trigesimo quarto, atque inibi de altero quodam animali, cui nomen non sit, quod semper infixo sanguini capite vivat, donec nimia satietate dehiscat et ipsi immoriens alimento, cum cibi non sit exitus.

Index Adagiorum