II. 4. Pellem caninam rodere. lxxx

Pellem caninam rodere proverbiali metaphora dixisse videtur Martialis pro eo, quod est hominem maledictum et improbum conviciis insectari. Sic enim scribit in obtrectatorem quendam et oblatratorem :

Non deerunt tamen hac in urbe forsan

Unus vel duo tresve quatuorve

Pellem rodere qui velint caninam.

Index Adagiorum