I. 2. Cursu lampada trado. xxxviii

Lampada tradere Cursu lampada trado proverbialis metaphora pro eo, quod est : parteis tuas quasi successione in alium atque alium transferre. Lucretius :

Et quasi cursores vitai lampada tradunt.

De animantibus agit, quae successione propagantur, vita per vices ab aliis in alia transfusa. M. Varro libro De re rustica, III, cap. XV : Sed, o Merula, Axius noster ne, dum hoc audit, physicam addiscat, quod de fructu nihil dixi, nunc cursu lampada tibi trado. Quibus verbis significat se alteram sermonis partem Merulae tradere isque in dicendi vicem succedit. Lucretius videtur imitatus Platonem, qui libro De Legibus sexto scribit cives oportere liberis generandis atque educandis operam dare, ut vitam, quam ipsi a maioribus accepissent, vicissim quasi tedam ardentem posteris tradant. Eodem pertinet Persianum illud :

Qui prior es, cur me in decursu lampada poscis ?

Aristophanes in Ranis :

Λαμπάδα δ᾿ οὐδεὶς οἶός τε φέρειν

Ὑπ᾿ ἀγυμνασίας ἔτι νυνί,

id est

Jam nemo queat gestare facem,

Quod non curant exerceri.

Taxat ignaviam atque inertiam civium. Quo loco interpres addit in tribus certaminibus solere veteres gestare faces, id est, ut illi dicebant, λαμπαδουχεῖν in Prometheis, in Vulcaniis et Panathenaicis. Porro Prometheus creditur primus hoc ludorum genus instituisse hunc quidem ad modum, ut currentes facem ardentem gestarent. Eam defatigatus proximo in manum dabat. Is item defessus alii ac deinceps alius alii successione tradebant inuicem historiae Prometheae quasi simulachrum repraesentantes, quemadmodum ferulam, qua coelestem ignem exceperat, ne rursus extingueretur, perpetuo motu jactarit in terram devolans. Hujus rei mentionem facit Plato libro De republica primo significans daduchias etiam in honorem Minervae solere celebrari. Pausanias autem in Atticis ritum horum ludorum describit copiosius. Meminit et Herodotus, sed obiter in Urania ostendens eum morem a Persis repertum, ut dispositis equis atque cursoribus alius alii mandata velut lampada traderent, quo celerius perferri possent. Auctor Rhetorices ad Herennium : Non enim, quemadmodum in palaestra qui taedas ardentes accipit celerior est in cursu continuo quam ille qui tradit, ita melior imperator novus qui accipit exercitum quam ille qui discedit ; propterea quod defatigatus cursu integro facem, hic peritus imperator imperito exercitum tradit. Itaque lampadem tradere dicetur, qui jam vel delassatus vel emeritus in alios munus gerendum ab se transfert. Et invicem lampada tradere, qui, quod ait Terentius, tradunt operas mutuas et aliis alii vicissim suppetias ferunt.

Index Adagiorum