II. 4Nodum in scyrpo quaeris.lxxvi
Nodum in scyrpo quaeris in anxium dicebatur nimisque diligentem aut meticulosum, qui illic scrupulum moveret, ubi nihil esset addubitandum. Hoc adagium refertur apud Plautum in Menaechmis et verbis totidem apud Terentium in Andria. Festus ex Ennio citat :
[Sign. Verb., Budapest p. 490, « scirpus »] nominatim proverbii titulo referens. Donato junci species est scyrpus, levis atque enodis. Quanquam apud Gellium scyrpi dicuntur captiunculae argutiaeque. [Noct. Att.] Nisi forte quis malit legere in scrupo, quod hi lapilli leves sint ac rotundi.Quaeris et in scyrpo, soliti quod dicere, nodum,